[35] Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullas 1 post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum est. Non conferret, inquit, me nec uncus nec proiecti [p. 470] ai contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio rogo. nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit. 2 Quem saevitia proiecerit, die; condet. 3 Diserte Maecenas ait:
Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos.Alte cinctum putes dixisse. Habuit enim ingenium et grande et virile, ruri illud secundis discinxisset. 4 VALE.